THURIBULUM

THURIBULUM
THURIBULUM
vas in quo tus reponitur, magni olim in Sacris usus. Et quidem Hebr. c. 9. v. 4. inter instrumenta Sancti Sanctorum thuribulum aureum memoratur, quod nonnulli peculiare faciunt sanctiori huic loco, ex Levit. c. 16. v. 12. Alii Apostolum intelligunt, de thuribulo, quod Sanctum penetrale proxime ante velum sibi adiunctum habebat, quam in rem vide Franc. Gomarum Analysi Epist. ad Hebr. Certe in Sancto varia eorum erant, uti discimus ex Exodi, c. 25. v. 29. Adolebantur autem suffitus super Altari aureo, quod Altare suffitus hinc dicebatur, bis de die: non a Pontifice solûm, sed et a reliquis Sacerdotibus, Lucae c. 1. v. 8. 9. 10. Semel vero quotannis sollemniori modô odores in eo incendebat Pontifex; et piacularis victimae sanguine illud exprabat ac lustrabat, Exodi c. 30. v. 10. Porro in Mensa Aurea, una cum duodecim lancibus, in quibus panes propositionum; totidem acerrae erant, ture repletae, quod singulis Sabbathis, cum Mensam adornari ac de novo instrui oporteret, adolebatur, Levit. c. 24. v. 7. 8. Inprimis vero, in Expiationis Festo, sacrum hoc instrumentum usui fuit. Antequam enim Festum affulgeret, inter alia, quibus ad id praeparabatur Pontifex, deducebatur in conclave Aphtines, seu odoramentorum, ut suffitus faciendi rationem edisceret, quod difficillimum habebatur. Postmodum inter ipsa Festi sollennia, post iuvencum pro se et domo sua oblatum, duosque hircos adductos, et confessionem pro se et domo sua nec non pro universis filiis Aaron, editam: Thuribulum, quod eô die aureum erat, ex Hebraeor. loco cit. prunis ex Altari implebat, atque ex alio thuribulo suffimenta capiebat et ad Sanctum Sanctorum contendebat. Quod cum intrâsset, thuribulum deponebat, iniectisque odoribus fumi nubem excitabat, quae locum impleret et adspectum prohiberet, uti videre est, Levit. c. 16. v. 12. 13. Quae omnia Christi beneficia figurabant, qui inter alia stat apud Aram, habens Thuribulum aureum, h. e. intercedit pro nobis. Apocalyps. c. 8. v. 3. Plura vide apud Franc. Burmannum, Synopsi Theol. Christ. part. prior. l. IV. c. 14. num. 7. 11. etc. 18. num. 18. Gentiles, uti in aliis, sic etiam hac in parte sacros Vet. Test. ritus aemulati, Diis suis quoque odoramenta adolebant, uti de Alexandro M. inprimis nota res: proin et ipsi in sacra supellectile thuribulum habuêre, cuiusmodi vasis iconem, quô veteres Romani usi, exhibet Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 3. c. 32. Vide et retro, Acerra. Sed et inter ministeria sacra Ecclesiae Romanae, thuribulum memoratur Dudoni de Moribus Normann. l. 3 Leoni Ostiensi, l. 1. c. 58. Alcuino, Poemate 3. Aliis: Vide quoque supra, voce Navis. Quod qui defert, Acolythus Thuriferarius dicitur. Durand. l. 4. c. 5. et portatur thuribuli: Hugoni a S. Victore, Specul. Eccl. l. 1. c. 7. Suffiri autem in ea solent Altaria, S. Eucharistia, Ministrantes, Alia, uti pluribus videre est apud Macros Fratres, Hierolex, ubi et Graecos thuribulô formare signum crucis suffimentum adolentes addunt, et Thuribulorum festivitatis, in eadem Ecclesia Romana a Clero celebrari solitae, quando accipiebantur a Papa quaedam munera, Presbyterium appellata, meminêre. Vide quoque supra in voce Incensium, ut et paulo infra, ub de Ture.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Thuribulum — (lat.), Rauchfaß …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Thuribulum — Thuriferar mit Weihrauchfass Das Weihrauchfass (lat. Turibulum, auch Thuribulum) ist ein zweiteiliges Gefäß an einer Kettenkonstruktion, das zur Verbrennung von Weihrauch auf glühender Kohle verwendet wird. Es wird in Gottesdiensten der …   Deutsch Wikipedia

  • Thurible — A thurible is a metal censer suspended from chains, in which incense is burned during worship services. It is used in the Catholic, Eastern Orthodox, Anglican, Episcopal, Old Catholic, and some Lutheran churches, as well as in Christian and non… …   Wikipedia

  • SANCTUARIUM — I. SANCTUARIUM in Ecclesia Romana modo Aedem sacram, modo locum illum, eamque Aedis partem, quae Graecis Βῆμα, Latinis Presbyterium dicitur, modo Sanctorum reliquias, seu potius, earum thecam notat. Apud Anglos olim sic dictum est ius Asyli, quô… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • КАДИЛО — [греч. θυμιατός, θυμιατήριον, λιβανωτός; лат. thymiamaterium, thuribulum], литургический сосуд для совершения каждения. В Иерусалимском храме для каждения наряду с кадильным алтарем использовались и переносные К.: евр. (греч. πυρεῖον),… …   Православная энциклопедия

  • Thurible — Thu ri*ble, n. [L. thuribulum, turibulum, from thus, thuris, or better tus, turis, frankincense, fr. Gr. ? a sacrifice, an offering, from ? to sacrifice.] (R. C. Ch.) A censer of metal, for burning incense, having various forms, held in the hand… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • thurible — noun Etymology: Middle English thurribul, from Latin thuribulum, from thur , thus incense, from Greek thyos incense, sacrifice, from thyein to sacrifice more at thyme Date: 15th century censer …   New Collegiate Dictionary

  • Kalocsa — Infobox Settlement image caption = Archiepiscopal Palace subdivision type = Country subdivision name = HUN timezone=CET utc offset=+1 timezone DST=CEST utc offset DST=+2 pushpin pushpin label position = pushpin map caption =Location of Kalocsa… …   Wikipedia

  • Алтарь созвездие — созвездие на южном небе. Оно же носит названия: Ara, Batillum, Focus, Ignitab ulum, Pharus, Primarum conceptaculum, Puteus, Sacranum, Templum, Thuribulum …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Алтарь, созвездие — созвездие на южном небе. Оно же носит названия: Ara, Batillum, Focus, Ignitabulum, Pharus, Primarum conceptaculum, Puteus, Sacranum, Templum, Thuribulum …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”